monumenta.ch > Hieronymus > Isaias, 49 > LIBER PRIMUS. > Ioannis I, 2 > 36 > sectio 13 > sectio 7 > 10 > Iosue, 24 > 19 > Psalmi, 117 > Ioannes, 12 > sectio 27 > 43 > sectio 22

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 22
Caeterum illa implevit cursum suum, fidemque servavit, et nunc fruitur corona iustitiae : sequiturque Agnum quocumque vadit . Saturatur, quia esurivit, et laeta decantat: Sicut audivimus, ita et vidimus, in civitate Domini virtutum, in civitate Dei nostri . O beata rerum commutatio: flevit, ut semper rideret. Despexit lacus contritos, ut fontem Dominum reperiret. Vestita cilicio est, ut nunc albis vestimentis uteretur, et diceret: Scidisti saccum meum, et induisti me laetitia . Cinerem sicut panem manducabat, et potionem suam cum fletu miscebat , dicens: Fuerunt mihi lacrymae meae panes die ac nocte , ut in aeternum pane Angelorum vesceretur et caneret: Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus . Et, Eructavit cor meum verbum bonum: dico ego opera mea Regi . Et Isaiae, imo Domini per Isaiam in se cerneret verba compleri. Ecce qui serviunt mihi, manducabunt, vos autem esurietis. Ecce qui serviunt mihi, bibent, vos, autem sitietis. Ecce qui serviunt mihi, laetabuntur, vos autem confundemini. Ecce qui serviunt mihi, exultabunt in gaudio, vos autem clamabitis ob dolorem cordis, et propter contritionem spiritus ululabitis . Dixeram, lacus eam semper fugisse contritos, ut fontem Dominum reperiret, ut posset laeta cantare: Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te Deus. Quando veniam et apparebo ante faciem Dei ?